F  r  a  n  c  i  s  c  i        M  a  u  r  o  l  y  c  i        O  p  e  r  a        M  a  t  h  e  m  a  t  i  c  a
Introduzione Help Pianta Sommario
Archimedis de momentis aequalibus Liber tertius 20
<- App. -> <- = ->

PROPOSITIO XX.

Si figura perspecte inscribatur in parabola sectione, centrum commune gravitatis relictarum portionum erit in diametro sectionis.

figura 21

In parabola ABC perspecte inscribatur rectilineum AKBLC super eandem basim AC, eandemque diametrum BD. Aio iam quod commune gravitatis centrum relictarum portionum est in diametro BD: nam per praecedentem, centrum totius sectionis ABC est in diametro BD: per 17. autem huius, centrum unius partis scilicet figurae inscriptae AKBLC est in eadem diametro. Igitur per 7. primi, aequalium momentorum, centrum gravitatis relictarum portionum erit in eadem diametro BD: quod est demonstrandum.

Inizio della pagina
->