F  r  a  n  c  i  s  c  i        M  a  u  r  o  l  y  c  i        O  p  e  r  a        M  a  t  h  e  m  a  t  i  c  a
Introduzione Help Pianta Sommario
Arithmeticorum libri duo Liber primus 26
<- App. -> <- = ->

<Propositio> 26a

110 Omnis radix sexcuplicata et cum unitate, cumque sexcuplo praecedentis trianguli coniuncta, consummat82 hexagonum aequiangulum sequentem.

Exempli gratia, sumatur 4 qui quarta [S:11] radix est, et tertius triangulus, scilicet 683. 111 Aio quod 4 sexcuplicatus scilicet 24 cum unitate et cum sexcuplo ipsius 6 scilicet 36 coniunctus, conficit hexagonum aequiangulum sequentem, scilicet 6184. Nam radix quarta cum tertio triangulo, per diffinitionem trianguli, conficit quartum triangulum. Igitur sexcuplum quartae radicis cum sexcuplo tertii trianguli simul efficiunt sexcuplum quarti trianguli. 112 Quare unitas cum sexcuplo quartae radicis et sexcuplo tertii trianguli simul sunt aequalia aggregato ex unitate et sexcuplo quarti trianguli. Verum tale aggregatum85, per diffinitionem ipsius hexagoni, constituit ipsum hexagonum quintum. Ergo hexagonus quintus construitur86 ex unitate, sexcuplo radicis quartae et sexcuplo tertii trianguli. Quod est propositum.

  1
graffa chiusa 61
6 graffa aperta 4 ad 24 graffa chiusa 60
6 ad 36
figura 10

Inizio della pagina
->