F  r  a  n  c  i  s  c  i        M  a  u  r  o  l  y  c  i        O  p  e  r  a        M  a  t  h  e  m  a  t  i  c  a
Introduzione Help Pianta Sommario
Compendium de divisione et principiis scientiarum in 13 libros factos 9
<- App. -> <- = ->

In nonum libellum

37 Quae scire debeat christianus, scilicet quod sit credendum, quid faciendum, quid fugiendum, quid petendum, quid sperandum.

Praecepta duo legis naturae. Praecepta duo legis gratiae.

Decem praecepta legis canonicae.

Dies ieiunandi. Stata festa. Mobilia festa.

Dies, quibus carnes interdicuntur. Item quibus lacticinia, item quibus interdictae nuptiae, item quibus actus coniugii.

38 Sacramentorum septem distinctio et proprietas. Ordinum distinctio.

Poenitentia et eius partes, et partium qualitas.

Casus papales. Casus episcopales.

Septem dona Spiritus Sancti contra septem peccata. septem species timoris. [A:19v]

Pertinentia ad clericum, sacerdotem, parochum, confessorem, concionatorem, praelatum, episcopum, monachum.

39 Tres nostri adversarii daemon, mundus, caro.

Tres virtutes theologicae, quatuor cardinales, cum suis partibus, et diffinitionibus.

Tribus modis peccamus: ignorantia, infirmitate, malitia. Item corde, ore, opere.

Septem peccata singula cum suis speciebus ac diffinitionibus. Septem virtutes contrariae.

Septem verba, quae dixit Dominus in Cruce.

Septem opera misericordiae corporalia, et totidem spiritualia.

40 Quinque sensus corporales. Totidem spirituales

Tres vires, seu potentiae animae rationalis.

Tres potentiae animae. Quatuor eiusdem passiones.

Septem aetates hominis. Septem aetates mundi.

Duae vitae, activa et contemplativa, et earum divisio ac diffinitio. Tres status ecclesiae

Octo beatitudines. Septem planctus.

Quinque confaciunt servum Christi.

Tria versus Deum habenda. Quatuor erga se ipsum.

41 Quatuor erga proximum.

Quatuor qui merentur veniam a Deo.

Quatuor qui non derelinquuntur.

Duodecim fructus Spiritus Sancti. Duodecim effectus.

Tres personae. Tres dignitates Dei. Novem proprietates Dei.

Novem ordines angelorum cum adiectivis.

Tres principes angelorum. Tres principes beatorum.

Septem remunerationes beatorum.

Sex gloriae corporis glorificati. Sex gloriae animae glorificatae.

42 Tres gloriae principales corporis. Sex gloriae animae principales.

Quatuor dotes corporis. Tres dotes animae.

Tres quibus debentur aureolae. [A:20r]

Septem contemplationes beatorum. Quindecim admiranda.

Septem miseriae corporis damnati. Septem miseriae animae damnatae.

Undecim poenae damnatorum. Corporis Christi distinctio.

Hereses antiquorum et recentiorum.

Inizio della pagina
->