F r a n c i s c i M a u r o l y c i O p e r a M a t h e m a t i c a |
Introduzione | Help | Pianta | Sommario |
Compendium de divisione et principiis scientiarum in 13 libros factos | 11 |
<- | App. | -> | <- | = | -> |
In undecimum libellum
46 Mechanicae artes, derivantur a speculativis scientiis, sicut hae naturam imitantur et natura a Deo producta. Mechanicarum artium divisio in principio tradita est, de quibus multi multa, nec dum satis conscripsere. M. Cato, Palladius, Columella De agricultura, M. Vitruvius De architectura, Vegetius De re militari et m<achinis>, Geber et Lullius De alchimia. 47 Quidam recentiores de pyrotechnia, hoc est arte ignea mineralium et metallorum, qui tamen reprobant alcumistas. Oppianus de venatione ac piscatione. Nescio quis de navigatoria. Coeterum de pictura, sculptura textoria, fabrili45 fortasse aliquis etiam scripse<runt>. Sunt et alia artificia mechanica a recentioribus inven<ta>, sicut ars separandi aurum ab argento. 48 Ars conficiendi nitrati pulveris pro tormentis aheneis ad eiaculandos [A:21r] saxeos, plumbeos, ferreosque globos ab alcumistis reperta46. Ars impressoria temporibus nostris47 per alcumistas48 adinventa non minus admirabilis. Ars, qua mellitae cannae cultivantur, mundantur in frusta caeduntur, mola versatili teruntur49, ex quibus in torculari pressis succus in ahena coquendus transfertur, transcolatur50, recoquitur, et in conicas formas congelatur in saccarum, (magisterium priscis hominibus incognitum). 49 Ars, qua vitrea seu crystallina plana specula construuntur, dudum inventa. Machina pistorum cribratoria prius incognita, dudum in Siciliam transfretavit. Sclopettis ignis collisione chalybis excussus, novo ingenio adiectus est: ne opus esset accensus ferre myxum. Ad summam facile est inventis addere quidpiam. Longum esset enumerare singula, quae si tractanda esset, singulos exposcerent tractatus. 50 Satis erit proposito nostro artium liberalium praxim et instrumenta disquirere. Huc spectare versus medicina, quae vel per diaetam conservat sanitatem, vel farmaco, sive chirurgia defectus supplet, vel abscindit superflua. Sed exordium sumamus ab instrumentis. Geometriae instrumenta sunt canon, stylus, circinus ac gnomon. De quadrato geometrico: fabrica, ususque cum demonstratione. De quadrante: fabrica, et usus multiplex. De astrolabo: theoria, fabrica et usus. 51 Instrumentum armillarum, circulos sphaerae coelestis repraesentans, ad observanda loca stellarum. Sphaera solida, cum descriptione praecipuorum circulorum locisque stellarum ac picturis constellationum. De lineis horariis in horizontis planitie describendis, horasque a meridie, vel ab ortu vel occasu indicantibus. Problemata mechanica, cum additionibus. [A:21v] De machinis hydraulicis quaedam notanda De conservatione sanitatis opusculum Petri Hispani.
|
Inizio della pagina |
-> |