F  r  a  n  c  i  s  c  i        M  a  u  r  o  l  y  c  i        O  p  e  r  a        M  a  t  h  e  m  a  t  i  c  a
Introduzione Help Pianta Sommario
Compendium de divisione et principiis scientiarum in 13 libros factos 13
<- App. -> <- = ->

53

In librum tredecimum

Divinatio est aut a Deo, aut a natura, aut ab arte.

Sed quae a Deo, solis prophetis aut vatibus numine afflatis conceditur. Quae ab arte aut experimento, ut plurimum, fallax est, ac superstitiosa. Quae autem a natura omnino aliquibus sese tutatur argumentis. Unde astronomia tam a nostris theologis, quam a philosophis cum aliqua tum consyderatione, atque selectione recip<itur>. Nam ubi authores dissentiunt, omnino incertitudinem aliquam oriri necesse est. 54 Item ubi experimentum non respondet, regula deficit. Hinc astronomorum praesagia plerumque fallunt, quod multi non scientiae defectui, sed hominum ignorantiae tribuunt. Utrumque sit astronomia non est contemnenda: nam per eam, quo ad accidentia mundi, quo ad horoscopos nascentium, multa praescimus, multa praedicimus non inutilia hominibus, quae scientias istanc faciunt [A:22r] admirabilem. 55 Quae, sicut aliae scientiae, et si non semper finem suum assequatur, non tamen propterea reprobanda est.

Itaque astronomia theorica, sicut coelestem atque incorruptibilem mundum consyderat, ita perpetua est et geometricis innixa fundamentis ad scopum suae53 demonstrationis atque calculi certissima deducitur. Iudicialis vero sicut ad inferiorem, elementarem et alterabilem mundum pertinet: ita dubia, contingens et incerta fertur. 56 Et perinde media est (ut ait Ptolemaeus) inter necessarium et possibile. Et distingui potest bifariam in generalem scilicet et particularem. Generalis rursus in duas, quarum altera consyderat alterationes elementorum et accidentia rerum generabilium. Reliqua corporis humani, (quod solum subiicitur astrorum influxui) qualitates inspicit.

57 Particularis autem ad quaestiones et electiones pertinet, quae tamen sunt debiliores; quoniam sequuntur horoscopos eorum, pro quibus interrogamus, aut horam eligimus.

Sed prius54 de natura signorum, domorum, et astrorum agendum.

Naturae duodecim signorum ex Abraamo, Firmico, Manilio, Alcabitio. Item ex Ptolemaeo. Divisio quadrantum.

58 De gradibus masculinis, foemininis, lucidis, tenebrosis, fumosis, vacuis, putealibus, et azemene, augmentantibus fortunam, ex Alcabitio.

Naturae domorum duodecim ex Alcabitio, ex Hali55. Distinctio quartarum.

Naturae planetarum ex Abraamo, Alcabitio, Messealla, Firmico, Io. a M. Regio56 De capite et cauda draconis.

Regulae generales ex Hali, Abenragele secundum diversos.

59 De domibus planetarum singulorum.

De exaltationibus.

De triadibus.

De faciebus.

De terminis seu finibus.

De fortitutinibus seu dignitatibus, ex Alcabitio. [A:22v]

De mansionibus lunae secundum diversos.

De aspectibus et radiationibus.

Graecae dictiones ex Iulio Firmico.

De planetarum57 passionibus et partibus, ex Alcab<itio>.

60 De annis plaetarum maximis, maioribus, mediis, minoribus fridarius ex Abumasar et Alcabitio.

De directionibus et profectionibus secundum diversos.

De qualitatibus aeris, penuria et abundantia et de revolutionibus annorum notanda secundum Ptolemaeum et alios.

De his, quae pertinent ad horoscopos nascentium, ex Ptolemaeo, et aliis. De stellis [[bebenii]] secundum Hali58

61 Signorum duodecim et aliarum constellationum octo significationes ex Hali, Firmico, Albupatro, et Cornelius Agrippa.

Quibus signis subiaceant regiones et urbes illustriores ex Ptolemaeo59 ex Io. Schonero.

Ad quaestiones pertinentia et notanda ex diversis.

Electionum regulae secundum diversos.

De horis planetarum, secundum Abumasar, Betem, Alcabitium.

Inizio della pagina
->