F  r  a  n  c  i  s  c  i        M  a  u  r  o  l  y  c  i        O  p  e  r  a        M  a  t  h  e  m  a  t  i  c  a
Introduzione Help Pianta Sommario
Compendium de divisione et principiis scientiarum in 13 libros factos 4
<- App. -> <- = ->

In quartum libellum

22 Natura large sumpta pertinet ad divina et humana, ad incorporea et corporea24.

Ab humanis ducimur ad cognitionem divinorum, a visibilibus ad invisibilia, sicut ab effectibus ad causas.

Unde physica consyderatio trahit secum theologica25. Philosophorum opiniones de mundo.

De mundo archetypo et exemplari.

De Deo et Summa Trinitate, et intelligentiis.

23 De mundo et eius divisione in quatuor mundos, scilicet archetypo, caelesti, elementari et terrestri.

Quidquid magister Sententiarum in quatuor libris sui operis, quidquid doctor Aquinas in totidem Summae suae contra [A:17r] gentiles voluminibus, quidquid Albertus in septem sui Compendii partibus, de Deo, de mundi productione, de natura, de divinis et humanis institutis agunt; potius ad physicam consyderationem pertinet, quam plynianum opus. 24 Quod quamvis de naturali historia inscriptum, geographiam tamen, medicinam, agriculturam et mechanicam26 , citra omnem speculationem, continet, et potius historiographus, quam philosophus ipse author sit nominandum. De causis.27 De principiis. De moto et quiete. De tempore. De finito et infinito. De pleno et vacuo. De necessario et contingente. De fortuna et casu. De fato et providentia divina.

25 Corporis physici in genere et species divisio prima, secunda

De caelorum, elementorum et astrorum materia, forma, situ, numero et motu, quantum ad physicum pertinet.

De elementis.

De elementatis.

Corporis humani divisio in partes.

De intestinis.

De venis et arteriis.

De nervis.

Partium corporis officia. Animae diffinitiones.28 Animae partes et potentiae.

Cerebri partes, et partium officia. De sensibus.

De superfluitatibus. De morbis. De causis morborum

Febrium genera.

Inizio della pagina
->