F r a n c i s c i M a u r o l y c i O p e r a M a t h e m a t i c a |
Introduzione | Help | Pianta | Sommario |
Compendium de divisione et principiis scientiarum in 13 libros factos | 7 |
<- | App. | -> | <- | = | -> |
In septimum libellum
32 De perspectiva et eius subiecto, ac divisione. De visu et visibilibus. De lumine et umbra. De speculis. De diaphanis. Euclidis optica. Eiusdem catoptica. Perspectiva Ioannis Petsan, cum annotationibus39. Perspectiva Rogerii Bacchonis in compendium. Photismi Maurolyci. Diaphana Maurolyci, ubi de iride acutissimae demonstrationes40. Visualis organi et conspiciliorum formae et proprietates. 33 De differentiis gravitatum, in elementis et elementatis. De centro, quod sit, et quotuplex cum distinctione et diffinitionibus. De terrestris globi situ, forma et centro, unde manifestum est in eo unum esse gravitatis et magnitudinis centrum, / et totum terrae marisque globum esse sphaericum Quo pacto locorum latitudines et longitudines depraehedantur. De cosmographia, geographia, chorographia et topographia, et quomodo differant. De authoribus geographiae.
|
Inizio della pagina |
-> |