F  r  a  n  c  i  s  c  i        M  a  u  r  o  l  y  c  i        O  p  e  r  a        M  a  t  h  e  m  a  t  i  c  a
Introduzione Help Pianta Sommario
Arithmeticorum libri duo Liber primus 73
<- App. -> <- = ->

Propositio 73a278

285 Omnis forma centralis plana constat ex unitate et ex radice praecedenti in numerum laterum ducta, et ex triangulo radicem279 praecedente in eundem numerum ducto.

286 Exempli gratia, hexagonus centralis quintus 61 constat ex unitate, ex280 sexcuplo radicis quartae scilicet 4 quod est 24 et ex sexcuplo trianguli tertii 6 hoc est 36; quod liquido constat per diffinitionem ipsius hexagoni: sicut in vigesima sexta fuit ostensum. Nam dicta duo sexcupla faciunt sex triangulos quartos qui cum unitate compaginant ipsum hexagonum. 287 Similiter in triangulo centrali, pro sexcuplis accipe tripla; in quadrato centrali, quadrupla; in pentagono, quincupla; [C:42r] in heptagono, septupla; in octogono octupla ipsarum radicum praecedentium et triangulorum ante praecedentium; ut in omni proposito loco concludas propositum. Unde, quod vigesima sexta de hexagono, praesens de omni plano centrali concludit.

61 graffa aperta 1
24 graffa chiusa 60
36

Plani Primi Generis   Plani Centrales
1 1 1 1 1   1 1 1 1 1 1
2 3 4 5 6   4 5 6 7 8 9
3 6 9 12 15   10 13 16 19 22 25
4 10 16 22 28   19 25 31 37 43 49
5 15 25 35 45   31 41 51 61 71 81
6 21 36 51 66   46 61 76 91 106 121
7 28 49 70 91   64 85 106 127 148 169
8 36 64 92 120   85 113 141 169 197 225
9 45 81 117 153   109 145 181 217 253 289
10 55 100 145 190   136 181 226 271 316 361
radices triangololi281 quadratoti pentagononi esagono centraleni   triangololi quadratoti pentagononi esagono centraleni Hept. Oct.

Inizio della pagina
->