F  r  a  n  c  i  s  c  i        M  a  u  r  o  l  y  c  i        O  p  e  r  a        M  a  t  h  e  m  a  t  i  c  a
Introduzione Help Pianta Sommario
Sereni cylindricorum libelli duo Liber primus 22
<- App. -> <- = ->

figura 17

22a Si duarum sectionum diametri utraelibet ad eandem secentur rationem, a punctis at sectionum excitentur rectae diametris structim ad periferias: excitatae erunt ad81 invicem, sicut reliquae semidiametri.

Sunto duae sectiones abc quaedam cuius diameter ac et altera semidiametros82 bd ipsa vero efg cuius diameter eg et altera semidiameter fh. Secentur autem ipsae ac eg diametri in punctis k l ita ut dk ad kc sit sicut hl ad lg et excitentur ad periferias ipsis ac eg perpendiculares ipsae km ln.

Aio quod sicut est bd ad fh sic est mk ad nl.

Nam per corollarium praecedentis, sicut est quadratum bd ad quadratum mk sic quadratum dc ad rectangulum ak kc. Sed quadratum dc83 ad rectangulum84 ak kc sicut quadratum hg ad rectangulum el lg propter proportionem segmentorum, et quadratum hg ad rectangulum el lg sicut quadratum fh ad quadratum nl per corollarium praemissae ergo sicut quadratum fh ad quadratum nl sic quadratum bd ad quadratum mk. Quare etiam sicut fh ad nl sic db ad mk et permutatim, sicut bd ad fh sic mk ad nl; quod est propositum.

Inizio della pagina
->