| F r a n c i s c i M a u r o l y c i O p e r a M a t h e m a t i c a |
| Introduzione | Help | Pianta | Sommario |
| Euclidis elementorum libri | Liber septimus | 20 |
| <- | App. | -> | <- | = | -> |
|
[A:13r] 20a
28 // Numerus a multiplicans ipsum b faciat c. Ipse vero b multiplicans ipsum a faciat d. // Aio quod aequales sunt ad invicem cd numeri. // Nam per diffinitionem multiplicationis, quoties unitas metitur ipsum a toties b metitur ipsum c. Ergo per praemissam, et quoties unitas metitur b toties a metitur c. Sed per dictam diffinitionem quoties unitas metitur b toties a metitur d. Igitur quoties a metitur d toties metitur c. Itaque ipsi cd sunt invicem aequales, quod est propositum.
|
| Inizio della pagina |
-> |