F r a n c i s c i M a u r o l y c i O p e r a M a t h e m a t i c a |
Introduzione | Help | Pianta | Sommario |
Sereni cylindricorum libelli duo | Liber primus | 26 |
<- | App. | -> | <- | = | -> |
26a Si scalenus cylindrus secetur plano per axem recto ad basim, et plano secundario ad primum recto et ad axem obliquo: si factae sectionis diameter prima fuerit inclinatior ad axem quam bases parallelogrammi ad eundem: maior erit quam secunda diameter: si minus inclinata: minor. Secetur cylindrus88 scalenus plano per axem ad basim recto, sitque sectio per 5am huius parallelogrammum scalenum cdfe89 mox duo plana parallelogrammo cf recta secent cylindrum quorum cum parallelogrammo communes sectiones sint rectae gh gn quae90 per diffinitionem erunt primae91 diametri factarum in cylindro sectionum. Sitque diameter gh inclinatior ad axem cylindri, quam cd ad eundem: diameter vero gn minus inclinata ad92 ipsum axem, quam cd ad eundem. Aio quod diameter gh maior est quam secunda diameter sectionis gh. Sed gn diameter minor quam secunda diameter sectionis gn. Sit enim go recta ad ipsam ce df latera. Eritque, per antepraemissam gh maior quam ef quoniam est ea inclinatior axi et ideo per 8am93 parallelis ce df; ef autem per corollarium 14ae aequalis secundae diametri sectionis cylindricae: itaque gh maior secunda diametro sectionis gh. Eademque via diameter gn minor erit secunda diametro sectionis gn quod est propositum.
<Corollarium>
Manifestum est ergo quod in cylindro scaleno94 sectio, cuius prima diameter inclinatior est ad axem cylindri quam bases parallelogrammi primarii ad eundem, eo longior est, quo fuerit ipsa prima diameter ad axem inclinatior. Sectio vero, cuius prima diameter minus inclinatur ad axem quam bases parallelogrammi primarii ad eundem, eo longior est, quo fuerit minus inclinata prima diameter ad axem. Unde tunc erit longissima95 cum prima diameter fuerit recta ad axem qualis in praesenti descriptione est sectio96 cuius prima diameter go qua est per 24am huius, minima linearum ipsis ce df interiacentium.
|
Inizio della pagina |
-> |