F r a n c i s c i M a u r o l y c i O p e r a M a t h e m a t i c a |
Introduzione | Help | Pianta | Sommario |
Sereni cylindricorum libelli duo | Liber primus | 27 |
<- | App. | -> | <- | = | -> |
27a Duabus parallelis propositis rectam datae lineae aequalem interponere. Sint datae paralleli ab cd indefinitae: data recta finita e oportet ipsis ab cd interponere rectam ipsi e aequalem. Ducatur ipsis ab cd perpendicularis bd et si recta e fuerit minor97 quam bd sicut quod proponitur est impossibile quoniam per 24am huius bd est linearum inter ab cd cadentium minima: si autem recta e aequalis est ipsi bd tunc bd est quae describenda proponitur. Si vero e sit maior quam bd tunc producatur bd ponatur quoque per 3am primi ipsi e aequalis bf sumptoque centro b spacio bf describatur circularis periferia fg quae secet rectam cd in puncto g et connectatur bg eritque per diffinitionem circuli bg ipsi bf et ideo ipsi e aequalis. Itaque ipsis ab cd rectam bg ipsi e datae aequalem interposuimus quod faciendum98 proponitur.
|
Inizio della pagina |
-> |