F  r  a  n  c  i  s  c  i        M  a  u  r  o  l  y  c  i        O  p  e  r  a        M  a  t  h  e  m  a  t  i  c  a
Introduzione Help Pianta Sommario
Sereni cylindricorum libelli duo Liber primus 5
<- App. -> <- = ->

figura 4

5a Si cylindrus scalenus plano secetur per axem recto ad basim10 sive plano huic parallelo: sectio parallelogrammum est minime rectangulum.

Sit cylindrus scalenus, cuius bases circuli circum centra et axis ab per quod ducatur planum rectum ad bases cylindri faciens per 2am huius parallelogrammum cd.

Aio quod cd parallelogrammum non est rectangulum.

Namque ab non erit perpendicularis ad rectam cm secus enim ipsa ab esset perpendicularis ad basim cm quod est contra hypothesim et ideo anguli qui ad a non sunt recti: sed dm per corollarium antepraemissae, parallelus ipsi ab ergo angulus cmd minime rectus.

Item sit planum ipsi cd plano parallelum faciens per antepraemissam parallelogrammum gf.

Aio quod parallelogrammum gf non est rectangulum: namque per antepraemissam aequiangulum ipsi cd parallelogrammo: ergo non rectangulum quod est propositum.

Inizio della pagina
->