F  r  a  n  c  i  s  c  i        M  a  u  r  o  l  y  c  i        O  p  e  r  a        M  a  t  h  e  m  a  t  i  c  a
Introduzione Help Pianta Sommario
Sereni cylindricorum libelli duo Liber primus 6
<- App. -> <- = ->

figura 5

6a Quod si cylindrus scalenus vel rectus11 secetur plano secundario per axem12 ad primum scilicet recto vel plano huic parallelo: sectio parallelogrammum est rectangulum: cuius latera bifariam secantur in primo plano.

Sit cylindrus scalenus13, cuius bases circuli circum centra a b axis ab qui secetur primo plano per axem recto scilicet ad bases sicut14 in praemissa et faciente parallelogrammum cdef rursumque per axem ab ducatur planum ipsi ed plano rectum faciensque parallelogrammum ghlk.

Aio quod lg parallelogrammum est rectangulum.

Nam cum tam lg planum, quam basis lf sit ad rectos angulos ipsi ed parallelogrammo, erit per 19am 11i ipsa recta lk perpendicularis ad idem ed parallelogrammum quare lk perpendicularis ad ipsam ef et ad ipsam ab. Rectus ergo angulus abk; sed per corollarium 3ae ab gk paralleli; ergo et rectus angulus bkg igitur parallelogrammum lg rectangulum.

Item ipsi lg plano sit parallelum planum faciens in cylindro parallelogrammum mnpo 15.

Aio quod rectangulum est: nam per 3am aequiangulum ipsi lg.

Sit autem eius cum parallelogrammo ed communis sectio recta qr.

Aio quod ipsae op mn bifariam secantur in signis q r.

Patet per 3am 3ii quoniam diametri ef cd ad rectos angulos secant ipsas op mn verum ergo propositum.

Inizio della pagina
->