F  r  a  n  c  i  s  c  i        M  a  u  r  o  l  y  c  i        O  p  e  r  a        M  a  t  h  e  m  a  t  i  c  a
Introduzione Help Pianta Sommario
Sereni cylindricorum libelli duo Liber primus 8
<- App. -> <- = ->

figura 6

8a17 Dato puncto in superficie cylindrica, per datum punctum describere latus cylindri.

In cylindrica superficie, cuius basium centra a b et axis ab sit datum punctum c.

Oportet per ipsum c punctum describere cylindricum latus.

Producatur planum, in quo iacet abc triangulum, ut secet cylindrum18; eritque sectio per 2am parallelogrammum, quod sit degf ibitque sectio per punctum c. Itaque sit gce latus parallelogrammi transiens per punctum c eritque per diffinitionem gce latus cylindri, igitur per punctum c latus cylindricum gce duximus quod erat propositum.

Corollarium

Manifestum est ergo quod latus cylindri est axi parallelum et aequale.

Inizio della pagina
->