F  r  a  n  c  i  s  c  i        M  a  u  r  o  l  y  c  i        O  p  e  r  a        M  a  t  h  e  m  a  t  i  c  a
Introduzione Help Pianta Sommario
De lineis horariis libri tres Liber primus Caput 5
<- App. -> <- = ->

Horologia praecipua quae sint, et quomodo horarias lineas suscipiant. Caput 5

Quodlibet autem horologii planum secans singulos horarios circulos vicissim sectum ab eis, facit singulas horarias lineas, ut dictum est: cum planorum quorumvis communis sectio sit recta linea per tertiam Undecimi Elementorum. Sed horologiorum praecipua, tales lineas suscipientia, sunt quatuor: aequinoctiale, horizontale, verticale, ac meridianum. De quibus singillatim est a nobis disserendum. Aequinoctiale itaque solarium planum sortitur ad aequidistantiam aequinoctialis circuli pro situ loci. Quam ob rem tale horologium habitantibus sub polo, est horizontale, cum horizon eius situs ipse aequinoctialis existat: in horizonte autem recto, hoc idem horologium verticale vocabitur, quandoquidem aequinoctialis ibi officio verticalis circuli fungatur. Horizontale solarium ad horizontis aequidistantiam sive recti sive obliqui ponendum erit. Verticale solarium similiter penes verticalis circuli planitiem erigetur: quod duplicem poterit adipisci faciem, ad boreales partes unam, et alteram ad australes vergentem: accidit enim ut Soli utroversum procurrenti non semper una patescat. Hoc idem murale horologium dici solet. Hoc autem cum in horizontali similes suscipit praeceptiones praesertim quo ad lineas horarias a meridie exorsas. Meridianum denique solarium ad meridiani plani aequidistantiam fabricetur. Tam enim hoc, quam verticale ad horizontem perpendiculariter insistunt, quasi parietes ad perpendiculum superstructi. Item meridianum solarium, quo ad lineas horarum a meridie exorsarum iisdem praeceptis cum horizontali horologio recti horizontis contentum erit. Omnis enim meridianus est horizon rectus, cum per polos incedat. Differunt tamen in situ planorum. Constat igitur horum singulorum horologiorum situs. Gnomo autem, sive stylus, sive idem appelletur horarius index horologii plano perpendiculariter infigendum est, ita ut eius cacumen statuatur in centro sphaerae, quod est commune centrum omnium horariorum circulorum: sic enim fiet, ut, in quocunque horario [S:171] circulo Sol extiterit, gnomonicae umbrae terminus in eodem circulo proiecta cadat iam in eiusdem horariam lineam, quippe quae in ipso circuli plano iacet, cum sit communis eius plani cum horologii plano sectio. Sed centrum sphaerae est ipsum mundi centrum: in quo omnis astronomici instrumenti centrum in observatione coelestium constituendum est. Quod tamen, si in superficie terrae, ubi nos versamur, situm sortitur; non inferet sensibilem observantibus errorem, quandoquidem totus terrae globus, non solum ad firmamentum, sed ad solarem etiam sphaeram collatus nullam habet notatu dignam magnitudinem. Praeterea illud attendendum, quod quando horologii planum ducitur ad aequidistantiam alicuius horarii circuli; tunc linea horaria spectans ad talem circulum non apparet in talis horologii plano: cum plana sectionem non faciant, quae linea horaria solet esse. Igitur in horologio meridiano linea meridiana non extat: in horologio horizontali linea horae 24 ab occasu aut ab ortu non videtur: eam enim facit horizon: qui non secat planum horologii. In horologio horizontali horizontis recti linea horae sextae ante et post meridiem nusquam apparet: eam enim facit ipse horizon. Item in horologio verticali regionis 45 graduum latitudinis linea horae 12 ante vel post ortum vel occasum describi non potest: talis enim horologii planum aequidistat plano circuli horae praedictae. Sed in particularibus singulorum horologiorum praeceptis singula explicabuntur latius.

Inizio della pagina
->