F  r  a  n  c  i  s  c  i        M  a  u  r  o  l  y  c  i        O  p  e  r  a        M  a  t  h  e  m  a  t  i  c  a
Introduzione Help Pianta Sommario
De lineis horariis libri tres Liber primus Caput 7
<- App. -> <- = ->

[S:176]

De Horologiorum, horizontalis, meridiani, et verticalis planis et linea meridiana. Caput 7

Quibus consideratis, praeparanda sunt horologiorum plana. Sed prius praeambula quaedam absolvamus, magis ad nostrae praxis usum, quam ad demonstrationem accommodata. Suppono enim non solum elementaria postulata, sed etiam lineam lineae aequalem describere, aut propositam lineam in quotlibet segmenta partiri, et caetera, quae canonis ac circini officio conficiuntur, iam per se nota. Praesertim cum in instrumentorum ac machinarum fabricis multa fiant a mechanicis, quae in theoria non demonstrantur. Quis enim docet in circulo unius gradus arcum abscindere, aut datam periferiam in tres aequales portiones secare, nisi haec et alia pedetentim, et, ut ita dicam, ad iudicium sensus attentando, in geometrica praxi consequeremur? Praemittam igitur regulas necessarias. Quarum prima sit de perpendiculari. Proponatur ab recta, et extra eam punctum c. Si opus sit a puncto c ducere rectam perpendicularem ad lineam ab describam super punctum c circulum ab qui secet propositam lineam in punctis ab deinde secabo ipsam ab per medium. In puncto d et ducam rectam cd quae erit perpendicularis ad ab rectam. Secunda Regula. In linea ab datum sit punctum d si opus sit ab ipso d puncto excitare perpendicularem ad ipsam ab capiam lineas da db aequales: et super punctis ab ad spacium totius ab describam duos circulos, qui secent se invicem in puncto c et ducam lineam cd quae erit perpendicularis ipsi ab rectam. Tertiam Regula. Proponatur linea ab et extra eam punctum c si opus sit per punctum c ducere lineam aequidistantem lineae ab capiam in linea ab punctum non proximum ipsi c sed quantum satis est, remotum, quod sit b super quo ad spacium bc describam circuli [S:177] periferiam ac et rursum super puncto c ad idem spacium 16 deducam periferiam bd quam officio circini faciam aequalem ipsi ac periferiae: et ducam rectam cd quae erit aequidistans ipsi ab lineae. Quarta Regula. Praeparabo libellam cum perpendiculo, per quam planum sive pavimentum aut explanatus ad amussim lapis libratur. Instrumentum architectis adeo notum, ut vix eius mentionem authores faciant. Triangulare aequilaterum: a cuius vertice perpendiculum trianguli cathetum percutiens, semel atque iterum basi congruente ad planum, arguit per 4am Undecimi Elementorum, plani libramentum. Et planities sic librata erit horizontale horologium: quandoquidem omnis perpendiculi filum est horizontis axis: et perinde planities, quae perpendiculariter illud suscepit, horizontis aequidistantiam sequitur. Quinta Regula. Ut in substructo horizontis plano meridianam lineam inveniam principem horariarum linearum in ipso plano circulum lineabo super centro a qui sit bc et a centro gnomonem ad planum perpendicularem erigam, ita ut circa meridiem eius umbra terminetur intra circuli ambitum. Atque observabo geminas gnomonis umbras, ante meridianam quidem et post meridianam, quae in ipsa periferia praecise limites habeant ab et ac. Inde secabo per aequalia arcum bc in puncto e. Et ducam rectam ae quae erit quaesita meridiana linea horizontis, cuius axis est ipse gnomon. Sexta Regula. Cum haec inventa linea sit communis sectio horizontis et meridiani, et ipse gnomon iaceat in plano meridiani: iam superficies plana, in qua iacent rectae da et ae perpendicularis ad horizontem, erit ipsum meridiani horologii planum. Septima Regula. Excitabo per 2am Regulam rectam af ipsi ae perpendicularem: eritque planities daf horologii verticalis, tam horizonti quam meridiano perpendiculariter incidens. Octava Regula. Ad rectificandas murales planities ad horizontem perpendiculares fabricandus est Canon aequalis latitudinis et perpendicularem filum secundum longitudinem suscipiens: hic enim parieti applicatus, filo iam medium canonem perverberante, arguet emendatam fabricae perpendicularitatem. Sed haec adeo nota sunt, ut pudeat me ipsorum traditionis. Hoc pacto constituentur horologiorum, horizontalis, meridiani ac verticalis plana. Veniamus nunc ad reliqua.

Inizio della pagina
->