F r a n c i s c i M a u r o l y c i O p e r a M a t h e m a t i c a |
Introduzione | Help | Pianta | Sommario |
Sereni cylindricorum libelli duo | Liber secundus | 2 |
<- | App. | -> | <- | = | -> |
2a Conica ellipsis et cylindrica, quarum unius diametri alterius diametris singuli singulis aequales7: sunt ad invicem similes et aequales. Sunto duae ellipses sicut in praemissa: sitque diameter ac diametro fh et diameter bd diametro gk aequalis. Aio quod ellipses abc fgh et similes sunt et aequales. Secentur enim ac fh diametri in punctis q r ita ut segmentum aq segmento fr et reliquum reliquo sit aequale: et ipsis ac fh perpendiculares excitentur qt ru ad periferias: eritque, iis mediis, quibus in praemissa, sicut be ad tq sic gl ad ur aequales autem per hypothesim be gl semidiametri ergo et aequales invicem tq ur. Itaque per diffinitionem ellipses abc fgh sunt ad invicem8 similes et aequales. Quod est propositum.
|
Inizio della pagina |
-> |